- OLYMPII Dii
- OLYMPII Diiproprie dicti sunt XII. Dii, quorum ara Athenis extabat, de qua legimus apud Plut. in Vita Demosthenis, Κεῖται δὲ εἰκὼν πλησίον τοῦ περιχοινίσματος τοῦ βωμοῦ τῶ δώδεκα Θεῶν, ὑπὸ Πολυεύκτου πεπονημένη. Vide supra in voce Duodecim. His decimum tertium se addi voluit Alexander M. scriptis ad Graecos literis, post victum Darium et totam ditionem Persicam in suam potestatem redactam, elatior. Unde Aelian. Variar. l. 5. c. 12. τὸν δὲ Ἀλέξανδρον ἐνέγραψε τοῖς Ὀλυμπίοις, Alexandrum autem inter Olympios retulit. Id enim moris habuerunt Graeci, ut, quos in Deorum numerum referrent, τῶ Ὀλυμπίων παρέδρους, Olympiorum assessores, vocarent, et quasi Patres conscriptos Deorum concilii facerent. Uti alicubi Lucian. Hephaestionem, ab Alexandro ἀποθεωθέντα πάρεδρον τῶ Ὀλυμπίων Θεῶν nuncupat, Deificatum assessorem Olympiorum etc. Salmas. ad Ael. Lamprid. in Alexandro Severo c. 63. At Keuchenius per τοὺς Ὀλυμπίους, quorum πάρεδρον dicebantur recens in Deos relati, Olympionicas intelligit quos ἰσοθέους habitos mox dicemur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.